HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LIII: De morte Jacobi Majoris

#Act. XII

Eo tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. Ut autem intelligatur locus iste, de quo scilicet Herode sit accipiendum, expedit ad tempus praetermittere historiam Actuum apostolorum, et prosequi historiam Romanorum imperatorum. Non est putandum hunc fuisse Herodem tetrarcham, qui cognominatus est Antipas, sed Herodem Agrippam. Ille enim non fuit rex, sed tetrarcha, ille scilicet filius Magni Herodis, qui consensit Pilato de nece Domini, qui remisit eum ad Pilatum indutum veste alba, qui jam deportatus fuerat in exsilium Viennam, et ibi mortuus est. Pilatus ergo mortuus jam erat, qui, ut a principio hujus historiae praetaxatum est, anno 19 imperii Tiberii Caesaris erat procurator Judaeae, Vitellio praeside Syriae, et accusatus est in multis apud Tiberium. Accusatus est a Judaeis de violenta innocentum interfectione. Accusatus est etiam, quod Judaeis reclamantibus, ponebat imagines gentilium in templo.Accusatus est etiam, quia pecuniam repositam in corbonam redegerat in usus suos, inde faciens aquaeductum in domum suam. Et pro his omnibus deportatus est in exsilium Lugduni, unde oriundus erat, ut ibi in opprobrium generis sui moreretur. Vide quia musac erat arca, in qua reponebantur donaria regum vel principum; corbona, in qua reponebantur donaria sacerdotum ad reficienda sarta tecta templi; Gazophylacium, in quo reponebantur donaria transeuntium.